A Latin Reader

45. Rome Founded

Sil­viō erant duo fīliī, Numi­tor et Amūlius. Hīc, amōre imperī adduc­tus, pul­sō frātre, sōlus reg­nabat. Addit scel­erī scelus, nam fīli­um Numitōris inter­ficit, et gem­inōs fīliōs Rheae Sil­vi­am, fīli­ae Numitōris, rēx improbus ius­sit in Tiber­im abicī.

Eō tem­pore aqua Tiberis ultrā rīpās fluē­bat. Aqua refluēns puerōs in sic­cō relīquit. Lupa quae prae­teri­b­at puerōs cūrāvit dōnec Faus­tu­lus, pās­tor illīus regiō­nis, eōs sus­tulit, et uxōrī dedit.

Sīc duo puerī, quibus erant nōmi­na Rōmu­lus et Remus, inter pāstōrēs ēducātī sunt. Forte com­perērunt quis ipsōrum avus esset. Amūli­um inter­fēcērunt, et Numitōrī reg­num resti­tuērunt. Tum urbem con­didērunt in monte prope Tiber­im, ubi ēducātī erant, quam urbem Rōmam vocābant.

Sil­viō: Dative. Ren­der, Sil­vius had two sons.

amōre imperī adduc­tus: influ­enced by love of power.

pul­sō: hav­ing dri­ven from the throne.

refluēns: when it flowed back, i.e. into its accus­tomed channel.

ēducātī sunt: were brought up.

The Palatine.