A Latin Reader

41. Androchis and the Lion

Api­on, doc­tus homō, vīdisse sē Rōmae scrīp­sit recōg­ni­tiōnem inter sēsē mūtu­am ex vet­ere nōti­tiā homin­is et leō­nis, et hanc recōg­ni­tiōnem neque audīvisse neque lēgisse, sed ipsum sēsē in urbe Rōmā vīdisse oculīs suīs cōn­fīr­mā­bat. Api­on ita nārrat:

In Cir­cō Max­imō pugna pop­ulō dabā­tur. Eius reī, Rōmae cum forte essem, spec­tā­tor fuī. Mul­tae ibi sae­vien­tēs fer­ae erant, sed praeter alia omnia leōnum immānitās admīrātiōnī fuit praeterque omnīs cēterōs ūnus.

Is ūnus leō cor­poris vāstitū­dine ter­ri­ficōque fremitū ani­mōs oculōsque omni­um in sēsē con­vert­er­at. Intrō­duc­tus erat inter com­plūrīs cēterōs ad pug­nam bēstiārum datōs servus virī cōn­sulāris. Servī Andro­clus nōmen fuit.

Hunc ille leō ubi vīdit procul, repente qua­si admīrāns stetit, ac deinde sēn­sim atque placidē ad hominem accēdit.

Tum cau­dam mōre atque ritū adu­lan­tium canum clē­menter et blandē movet, homin­isque sē cor­porī adiūn­git, crūraque eius et manūs, prope iam exan­imātī metū, lin­guā lēniter dēmul­cet. Homō Andro­clus inter illa tam atrō­cis fer­ae bland­ī­men­ta āmis­sum ani­mum recu­per­at. Paulā­tim oculōs ad leōnem refert. Tum, qua­si mūtuā recog­ni­tione fac­tā, laetī et grā­tulābundī homō et leō fuērunt.

Eā rē tam admīrā­bilī max­imī pop­ulī clāmōrēs excitātī sunt. Arcessī­tus ā C. Cae­sare Andro­clus, quaesī­taque est causa, cūr illī atrō­cis­simus leō ūnī parsīs­set. Ibi Andro­clus rem mīri­fi­cam nār­rat atque admīran­dam: Prōvin­ci­am, inquit, Āfricam meus domi­nus obt­inē­bat, et ego ibi inīquīs eius et cotīdiānīs ver­beribus ad fugam sum coāc­tus. Ut mihi ā dom­inō, ter­rae illīus prae­side, tūtiōrēs late­brae essent, in cam­pōrum et arēnārum sōl­itūd­inēs concessī.

Tum, sōle rabidō et flā­grantī, in specum quan­dam, remō­tam late­brōsamque, mē pen­etrō et recondō. Neque multō post ad ean­dem specum vēnit hīc leō, dēbilī ūnō et cru­en­tō pede, gemitūs ēdēns et mur­mu­ra. Atque illīc prīmō qui­dem cōn­spec­tū adve­ni­en­tis leō­nis ter­ri­tus est meus ani­mus. Sed postquam intrō­gres­sus leō in habitācu­lum illud suum videt mē procul dēl­itēs­cen­tem, mītis et mān­suēs acces­sit, et sub­lā­tum pedem osten­dere mihi et porg­ere coepit.

Ibi ego stir­pem ingen­tem, vestīgiō pedis eius haer­entem, rev­el­lī saniemque vul­nere intimō expressī accūrātiusque sine mag­nā iam for­mī­dine sic­cāvī pen­i­tus atque dēter­sī cruōrem. Ille tunc meā operā lev­ā­tus, pede in manibus meīs positō, recubuit et quiēvit, atque ex eō diē tri­en­ni­um ego et leō in eādem specū eōdemque vīc­tū vīximus.

Nam, quās vēnābā­tur fer­ās, mem­bra opīmiōra eārum ad specum mihi sub­gerēbam, quae ego, ignis cōpi­am nōn habēns, merīdiānō sōle tor­rēns edēbam. Sed ubi mihi vītae illīus fer­ī­na nōn iam grā­ta fuit, leōne in vēnā­tum pro­fec­tō, relīquī specum et, viam fer­mē trī­duī per­mēn­sus, ā mīl­itibus vīsus adpre­hēn­susque sum et ad dominum ex Āfricā Rōmam dēduc­tus. Is mē sta­tim ad bēstiās dedit.

Haec dīx­it Andro­clus, eaque omnia pop­ulō dēclārā­ta sunt, atque ideō, cūnc­tīs peten­tibus, dīmis­sus est Andro­clus et poenā solū­tus, leōque eī suf­frāgiīs pop­ulī dōnā­tus est. Posteā vidēbā­mus Andro­clum et leōnem, lōrō tenui revīnc­tum, urbe tōtā cir­cum tabernās īre, dōnārī aere Andro­clum, flōribus spargī leōnem, omnēs ubique dīcere: “Hīc est leō hos­pes homin­is, hīc est homō medicus leōnis.”

A Greek gram­mar­i­an whose writ­ings have per­ished except some frag­ments like this pre­served by Aulus Gellius.

declared pos­i­tive­ly.

This was evi­dent­ly one of the great shows giv­en in the colos­sal Cir­cus Max­imus between the Pala­tine and the Aventine.

admīrātiōnī: Dative of Ser­vice; trans­late, was a cause of wonder.

exan­imātī: mod­i­fies eius.

ani­mum: sens­es.

parsīs­set: from par­cō; verb of an indi­rect question.

sub­lā­tum: from tol­lō.

vul­nere intimō: from the inmost part of the wound.

mihi: for me.

pro­fectō: from proficīs­cor.

ad bēstiās: of the arena.

solū­tus: from solvō.

vidēbā­mus: we used to see.