A Latin Reader
41. Androchis and the Lion
Apion, doctus homō, vīdisse sē Rōmae scrīpsit recōgnitiōnem inter sēsē mūtuam ex vetere nōtitiā hominis et leōnis, et hanc recōgnitiōnem neque audīvisse neque lēgisse, sed ipsum sēsē in urbe Rōmā vīdisse oculīs suīs cōnfīrmābat. Apion ita nārrat:
In Circō Maximō pugna populō dabātur. Eius reī, Rōmae cum forte essem, spectātor fuī. Multae ibi saevientēs ferae erant, sed praeter alia omnia leōnum immānitās admīrātiōnī fuit praeterque omnīs cēterōs ūnus.
Is ūnus leō corporis vāstitūdine terrificōque fremitū animōs oculōsque omnium in sēsē converterat. Intrōductus erat inter complūrīs cēterōs ad pugnam bēstiārum datōs servus virī cōnsulāris. Servī Androclus nōmen fuit.
Hunc ille leō ubi vīdit procul, repente quasi admīrāns stetit, ac deinde sēnsim atque placidē ad hominem accēdit.
Tum caudam mōre atque ritū adulantium canum clēmenter et blandē movet, hominisque sē corporī adiūngit, crūraque eius et manūs, prope iam exanimātī metū, linguā lēniter dēmulcet. Homō Androclus inter illa tam atrōcis ferae blandīmenta āmissum animum recuperat. Paulātim oculōs ad leōnem refert. Tum, quasi mūtuā recognitione factā, laetī et grātulābundī homō et leō fuērunt.
Eā rē tam admīrābilī maximī populī clāmōrēs excitātī sunt. Arcessītus ā C. Caesare Androclus, quaesītaque est causa, cūr illī atrōcissimus leō ūnī parsīsset. Ibi Androclus rem mīrificam nārrat atque admīrandam: Prōvinciam, inquit, Āfricam meus dominus obtinēbat, et ego ibi inīquīs eius et cotīdiānīs verberibus ad fugam sum coāctus. Ut mihi ā dominō, terrae illīus praeside, tūtiōrēs latebrae essent, in campōrum et arēnārum sōlitūdinēs concessī.
Tum, sōle rabidō et flāgrantī, in specum quandam, remōtam latebrōsamque, mē penetrō et recondō. Neque multō post ad eandem specum vēnit hīc leō, dēbilī ūnō et cruentō pede, gemitūs ēdēns et murmura. Atque illīc prīmō quidem cōnspectū advenientis leōnis territus est meus animus. Sed postquam intrōgressus leō in habitāculum illud suum videt mē procul dēlitēscentem, mītis et mānsuēs accessit, et sublātum pedem ostendere mihi et porgere coepit.
Ibi ego stirpem ingentem, vestīgiō pedis eius haerentem, revellī saniemque vulnere intimō expressī accūrātiusque sine magnā iam formīdine siccāvī penitus atque dētersī cruōrem. Ille tunc meā operā levātus, pede in manibus meīs positō, recubuit et quiēvit, atque ex eō diē triennium ego et leō in eādem specū eōdemque vīctū vīximus.
Nam, quās vēnābātur ferās, membra opīmiōra eārum ad specum mihi subgerēbam, quae ego, ignis cōpiam nōn habēns, merīdiānō sōle torrēns edēbam. Sed ubi mihi vītae illīus ferīna nōn iam grāta fuit, leōne in vēnātum profectō, relīquī specum et, viam fermē trīduī permēnsus, ā mīlitibus vīsus adprehēnsusque sum et ad dominum ex Āfricā Rōmam dēductus. Is mē statim ad bēstiās dedit.
Haec dīxit Androclus, eaque omnia populō dēclārāta sunt, atque ideō, cūnctīs petentibus, dīmissus est Androclus et poenā solūtus, leōque eī suffrāgiīs populī dōnātus est. Posteā vidēbāmus Androclum et leōnem, lōrō tenui revīnctum, urbe tōtā circum tabernās īre, dōnārī aere Androclum, flōribus spargī leōnem, omnēs ubique dīcere: “Hīc est leō hospes hominis, hīc est homō medicus leōnis.”
A Greek grammarian whose writings have perished except some fragments like this preserved by Aulus Gellius.
declared positively.
This was evidently one of the great shows given in the colossal Circus Maximus between the Palatine and the Aventine.
admīrātiōnī: Dative of Service; translate, was a cause of wonder.
exanimātī: modifies eius.
animum: senses.
parsīsset: from parcō; verb of an indirect question.
sublātum: from tollō.
vulnere intimō: from the inmost part of the wound.
mihi: for me.
profectō: from proficīscor.
ad bēstiās: of the arena.
solūtus: from solvō.
vidēbāmus: we used to see.